- CAELIUS
- I.CAELIUSHistoricus.II.CAELIUSHistoriographus, memoratus Aelio Spartiano in Hadriano Caes. c. 16. Amavit praeterea genus dicendi vetustum --- Ciceroni catonem, Virgilio Ennium, Salustio Calium praetulit.Uti membranae habent, cum alias legeretur, Caecilium. Sed hic, vetus Poeta, tam inepte Sallustio comparetur, quam convenienter Crispus et Caelius componuntur. Antiquus fuit Historicus, ex quo multa A. Gellius, Priscianus, Sosipater, Charisius, alii. Vide Isaac. Casaubonum Notis ad Spartian.III.CAELIUSOrator, cari turbulentôque ingeniô, Cieeronis discipulus, decessit admodum iuvenis, quem Quintilian. l. 10. c. 1. dignum longiore vitâ, et meliore mente dixit. Ab Atratino quodam accusatus, quod cum Catilina conspirâsset in perniciem rei publ. quodque aurum a Clodia Clodii sorore extorsisset, eique venenum propinâsset, defensus est a Cicerone. Vide Orat. Pro Marco Caelio.IV.CAELIUSPraetor Urbanus Vide Aelius Paetus.V.CAELIUSTarracinae splendidô locô natus, cum in cubiculo quiescens, in lecticulo peremptus esser, eius caedis, quoniam nulli essent alii, ad quos suspicio pervenire posset, Caelii duo filii causam dixêre: postquam vero constitit, eos dormivisse, apertô lstiô absoluti sint, quoniam in tanto facinore verisimile non fuisset, eos quietem capere potuisse. Val. Mac. l. 8. c. 1. ex. 13. ubi in editionibus quibusdam Clodius vocatur.VI.CAELIUSlatro insignis tempore Horatii. Vide Byrrbus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.